monumenta.ch > Beda Venerabilis > 45
Beda, De Temporum Ratione, XLIV. De circulo decennovenali. <<<     >>> XLVI. De ogdoade et hendecade.

CAPUT XLV. De embolismis et communibus annis. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Dividitur autem circulus idem in embolismos annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos. Emblema, varietas pavimenti, vel abundantia. Inde embolismus annus dicitur superabundans. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a decima quarta luna paschae praecedentis, usque ad decimam quartam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismus annus est; si vero CCCLIV, communis. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni XI dies lunae deesse cernuntur; in embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum solarem videtur transcendere. Annus autem lunaris minor est solare diebus undecim. Qui colliguntur per tres annos et fiunt triginta tres dies, unde tertio anno embolismus fit, hoc est, augetur tunc annus lunae triginta diebus, quomodo undecim ter ducti triginta tres faciunt. Tres autem qui supersunt, adiectis tribus trium annorum sequentium qui supersunt, etiam triginta sex fiunt. Quos sex duobus annis adiice qui habent viginti duos dies, ex undecim bis solaris anni, et fiunt dies viginti et octo. Propterea septimum annum non sequitur communis, quomodo adiiciuntur statim viginti et octo dies, unde unus mensis fit, licet duo desint dies, qui tamen ex hendecade solare complentur. Sciendum praeterea eos errare qui putant quod annus solaris simul et communis vel embolismus incipiant. Nam in initio anni decennovenalis circuli in accensione lunae mensis Aprilis finis est embolismi. Verbi gratia, praesenti anno, qui est septimus circuli decennovenalis, finis erit embolismi in accensione lunae April., quoniam anno praeterito, id est, sexto decennovenalis ab accensione lunae Aprilis initium sumpsit. Commemorandum quoque quod luna embolismi nullius mensis est. Porro Romani qui dispares habent menses, non uno quolibet in loco embolismis computando interponere voluerunt, sed potius ubilibet mediis anni temporibus vacuum congruumque inter Kalend. locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Non. Decemb., tertiam pridie Non. Mart., quartam pridie Non Decemb., quintam quarto Non. Novemb., sextam quarto Non. August., septimam tertio Non. Mart. nasci dixerunt.

Argumentum de septem lunationibus embolismorum.

In primo igitur anno embolismi, hoc est in ogdoade tertio, sunt epactae viginti duae, et ideo est luna in Kalend. Septembr. et Octobr. vigesima septima, in Kalend. Novemb. et Decemb. vigesima nona. Ipsa autem luna quae vigesima nona est in Kalend. Decemb. et exstinguitur illic, sua luna est. Illa vero luna quae in quarto Non. Decemb. incipit, et terminatur trigesima, secundo Kalend. Ianuar. embolismi est; quae autem in Kalend. Ian. est prima, luna ipsius est, quam et ipsam trigesimam terminare debes. Ecce invenisti lunam embolismi in primo anno embolismi, secundo Kalend. Ianv. trigesimam.

De secundo anno embolismi, hoc est, in ogdoade sexto.

In secundo anno embolismi, id est, in ogdoade sexto, sunt epactae viginti quinque, luna vero in Kalend. Septemb. trigesima, et exstinguitur illic, quia luna ipsius est. Illa autem luna quae initiatur prima in quarto Non. Septemb. et finitur trigesimo in Kalend. Octob., embolismi est; et illa quae incipit prima in sexto Non. Octob. et in tertio Kalend. Novemb. finitur, vigesima nona luna Octob. est. In Kalend. Novemb. et Decembr. fit luna secunda. in Kalend. Ian. quarta, sicut ordo est.

De tertio anno embolismi, hoc est, in ogdoade octavo.

In tertio anno embolismi, id est, in ultimo anno ogdoadis, sunt epactae septemdecim, luna vero in Kalend. Septemb. et Octob. vigesima secunda, in Kalend. Novemb. et Decemb. vigesima quarta, in Kalend. Ianuar. vigesima sexta, in Kalend. Februar. vigesima septima, in Kalend. Mart. vigesima sexta, in Kalend. April. et Maii vigesima septima, in Kalend. Iunii et Iulii vigesima nona, in Kalend. Augusti prim., in Kalend. Septemb. tertia. Quare facis unam aetatem lunae in Kalend. April. et in Kalend. Maii, quia nusquam sic in calculo reperitur? Ideo quippe, quia luna quae secundo Nonas Mart. incipit, et vigesima septima est in Kalend. April., in quarto Non. April. vigesima octava, in tertio Non. April. vigesima nona, in secundo Non. April. trigesima, embolismi est, et exstinguitur illic. Et illa quae initiatur prima in Non. April. ipsa est Paschalis, et evenit decima quarta XIV Kalend. Maii, et terminatur vigesima nona, V Non. Maii. Luna vero quae est prima in quarto Non. Maii, et finitur trigesimo, in IV Non. Iunii, luna Maii est. Luna enim quae initiatur prima, III Non. Iunii, finiturque vigesimo nono in Kalend. Iuli, luna Iunii est. Luna namque quae incipit sexto Non. Iulii, terminaturque trigesimo, secundo Kal. Augusti, luna Iulii est. Postea autem fit luna in Kalend. August. prima, Septemb. tertia, sicut ordo est. Nam si non fecisses unam aetatem lunae in Kalend. April. et in Kalend. Maii, evenisset tibi in ipso anno in termino paschali, qui est XIV Kalend. Maii, non 14, sed 15, et fuisset error in Pascha, et in aetatibus lunae.

De quarto anno embolismi, in hendecade primo.

In primo igitur anno embolismi in hendecade, sunt epactae viginti, et idcirco est luna in Kalend. Septemb. et Oct. vigesima quinta. In Kalend. Nov. et Decemb. decima septima. Illa autem luna quae pridie Non. Decemb. incipit prima, et exstinguitur tertio Non. Ianuar. trigesima, embolismi est. Illa vero quae tertio Non. Ianuar. incipit, et exstinguitur trigesima in Kalend. Febr. Ianuarii est. Et illa quae quarto Non. Febr. prima incipiens, finitur sexto Non. Mart. 29, Februarii est. Et si bissextus ipso fuerit anno, tunc ipsa luna Februarii trigesima computatur, sicut et in aliis bissextilibus annis. Porro luna Mart. V Non. ipsius incipit, et finitur trigesimo, in Kalend. April. Illa enim quae quarto Non. April. incipit, et finitur vigesimo nono, II Kalend. Maii, luna April. est; quae autem in Kalend. Maii evenit prima, ipsius luna est. Caeterae vero ordinem suum sequuntur. Huius igitur embolismi lunam, quam nos secundo Non. Decemb. ideo dico, ut quicunque utrumque legerit, utrumque firmum esse sciat.

De quinto anno embolismi, in hendecade sexto.

In ipso autem anno sunt epactae viginti tres. Luna enim in Kalend. Septembr. et Octob. vigesima octava, in Kalend. Novemb. et Decemb. trigesima. Illa autem luna quae in Kalend. Novemb. trigesimo terminatur, luna ipsius Novembr. est; et illa quae IV Non. Novemb. incipit, et in Kalend Decembr. trigesimo finitur, embolismi est. Quae vero prima quarto Non. Decembr. inchoat, finiturque 29 tertio Kalend. Ianuar. ipsa est Decembr., in Kalend. Ianuar. 2, in Kalend. Februar. 3; caeterae vero ordinem suum sequuntur.

De sexto anno embolismi, in Hendecade nono.

In ipso enim anno sunt epactae viginti sex, nullatenus tamen lunam embolismi per ipsas epactas reperies, nisi ad epactam anni communis superioris revertaris. Nam in anno communi praeterito, fuerunt epactae quindecim. Ideo autem luna in Kalend. August. vigesimo nono, ibique terminatur, quia luna ipsius est. Illa vero quae IV Non. August. inchoat prima, finiturque trigesimo in secundo Kalend. Septemb. embolismi est. In Kalend. igitur Septemb. et Octob. per epactas viginti sex, fit luna prima; caeterae vero deinceps ordinem suum sequuntur.

De septimo anno embolismi, qui est ultimus cycli decennovenalis.

Sunt namque epactae in ultimo embolismo hendecadis octodecim. In Kal. Septemb. et Octob. luna vigesima tertia, in Kal. Novemb. et Decemb. vigesima quinta, in Kal. Ian. vigesima septima, in Kal. Febr. vigesima octava, in Kal. Mart. vigesima septima, in Kal. April. vigesima octava, et in Kal. Maii trigesima, in Kal. Iulii prima, in Kal. August. tertia, propter saltum, in Kal. Septemb. quinta. Ideo namque facimus unam aetatem lunae in Kal. April. et Maii, quia luna quae tertio Non. Mart. incipit, et in Kal. April. est vigesima nona, in quarto Non. April. vigesima nona, in tertio Non. April. trigesima embolismi est. Illa enim luna quae secundo Non. April. initiatur prima, et extenditur usque in sexto Non. Maii, vigesima nona April. est; et ipsa est paschalis, et evenit decimo quarto in decimo sexto Kal. Maii. Et nisi ita fecisses, evenisset tibi in termino paschali luna decima quinta, et fuisset error in pascha et in aetatibus lunae. Luna vero quae initiatur in quinto Non. Maii, et finitur trigesimo, in Kal. Iunii, luna Maii est. Iunii, quoque luna, quarto Non. ipsius initium sumpsit, finiturque, in Kal. Iulii vigesimo nono. Quae ergo in Kal. Iulii est prima, et exstinguitur vigesimo nono, quarto Kal. August. luna Iulii est. Et quamvis tertio Kal. August. trigesima terminari debuisset, unum, id est, trigesimum amittit diem, propter rationem saltus, et computatur luna August. in Kal. ipsius 3, cum hanc ratio argumenti secundam existere doceat. Quae etiam 29 VI Kal. Septemb. finitur; et caeterae ordinem suum sequuntur.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Dividitur autem circulus idem in embolismos, annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos: communes quidem annos, id est, CCCLIV dierum XII, embolismus autem, id est, CCCLXXXIV dierum, continens VII. Primus namque et secundus communes, tertius est embolismus, quartus et quintus communes, sextus embolismus, septimus communis, octavus embolismus, nonus et decimus communes, undecimus embolismus, duodecimus et tertius decimus communes, quartus decimus embolismus, quintus decimus et sextus decimus communes, septimus decimus embolismus, octavus decimus communis, nonus decimus embolismus.
2 Qui utrique, sicut et supra dictum est, ab exordio primi mensis, quem Hebraei Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunae paschalis, initium sumunt, cuius exordium mensis hac regula debet observari, ut nunquam luna paschae XIV vernum praecedat aequinoctium, sed vel in ipso aequinoctio, hoc est XII Calendarum Aprilium die, vel eo transgresso, legitima procedat.
3 Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet.
4 Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. in embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Et Hebraei quidem, qui solos lunares in lege noverant, et observabant menses, iuxta naturalem lunae cursum tricenis, undetricenisque diebus communium annorum menses duodenos explicabant, et tertio vel secundo ubi decebat anno, tertium decimum in fine anni mensem triginta dierum apponebant embolismum.
5 Porro Romani, qui dispares habent menses, non unoquolibet in loco embolismos computando interponere voluerunt, sed potius ubilibet mediis anni temporibus vacuum congruumque inter Calendas locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Nonas Decembris, secundam quarto Nonas Septembris, tertiam pridie Nonas Martias, quartam pridie Nonas Decembris, quintam quarto Nonas Novembris, sextam quarto Nonas Augusti, septimam tertio Nonas Martias, nasci dixerunt, solertissime quantum potuerunt curantes ut cuiuscunque aetatis luna in Calendas occurrisset, ipsa eiusdem mensis luna diceretur esse putanda.
6 Quod tamen non usquequaque valuerunt obtinere propter praefixum paschalis lunae cursum, cuius cum extrema nonnunquam in Calendas Maias incurrant, et secundum quoque vel etiam tertium post Calendas diem teneant, non tantum Maii mensis, sed potius Aprilis lunae, sicut semper esse dicenda est.